CUSANTIA

CUSANTIA
CUSANTIA
vulgo Cusance, Familia in Gallia illostris, quae ante 4. et quod excurri saecula florens, a matrimonio Isabellae de Vergy Baronatum de Beauvoir et dein S. Iulien titulis adiecit: Accessit ipsa hereditas domus Vergiacae atque ita Comitatus de Champlite titulus, sed exstincta est, A. C. 1635. in Claudii Francisci silio, cuius progenitores ita habent. Fridericus B. de Belvoir Dn. de Cusance, ex Luisa Balmia Comite de Monte rebello filia, pater fuit Theobaldi: quô et Peronâ Savoisiâ natus Claudius, ductâ Isabellâ de Chastauvirey, filium habuit cognominem, maritum Philibertae de Lugny, et ex ea genitorem Vandelini Simonis: cuius ex Beatrice Vergiaca filius fuit, Claudius Franciscus praefatus B. de Belvoix Dn. De Cusance, quô et Ernestinâ de Witten et Bergen, genitus est Clerialdus de Cusance et de Vergy, Comes de Champlite, Marchio Bergensis, qui obiit improlis A. C. 1635. Reliqui Vandelini et Beatricis liberi fuêre Ermenfridus B. de S. Iuliano (cuius uxor Dela de Rye etiam sine prole decessit) et Iohannes Baptista Abbas de Bellevaux, Habuit vero Clerialdus sororem Beatricem, quae nupta primo Eugenio Leopoldo d'Oyselet, Postea Caroli Lotharingiae Ducis uxor fuit, ex eo mater Principis de Vaudemont.. Vide Phil. Iacobum Speverum, Theat. Nobilit. Europ. Part. II. p. 71.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”